Nullum ad nocendum tempus angustum est malis
Ius summum saepe summa est malitia
Vacuus mihi venter crepitat
Aliena nobis, nostra plus aliis placent
Lauda parce, vitupera parcius
Pallida mors
Monumentis Patriae naufragio ereptis
Est omnis vis amicitiae voluntatum, studiorum, sententiarum summa consensio
Bona valetudo melior est quam maximae divitiae
Bis vincit, qui se vincit in victoria
Homo extra corpus est suum, cum irascitur
Omnium animos immortales esse, sed fortium bonorumque divinos.
Viris fortibus non opus est moenibus
Virtutis laus omnis in actione consistit
Panditur ad nullas ianua nigra preces
Quod tibi non optes, alii ne feceris ulli
Quo se fortuna, eodem favor hominum inclinat
Sine remediis medicina debilis est
Virtutem pretium esse sui
Pars beneficii est, quod petitur, ut belle neges
Bona mors est homini, vitae quae exstinguit mala
|